# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.8.61-75

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 46.8.61 to 46.8.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.8.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.8.61

et quod periit, non inquisistis; et quod forte fuit, confecistis, id est, interfecistis et occidistis. Infirmum quippe animum gerit ovis, quando tentationes sibi futuras non credit1. Pastor negligens, quando sic credit talis infirmus, non iili dicit: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et prepara animant tuam ad tentationem (Eecli. II, 1). Qui enim hoc loquitur, confortat infirmum, et ex infirmo facit firmum, ut non ille cum crediderit, prospera hujus sæculi speret. Si autem doctus fuerit sperare prospera hujus sæculi, ipsa prosperilnte corrumpitur: supervenientibus enim adversitatibus sauciatur, aut fortaseis exstinguitur. Non ergo eum ædificat super petram qui sic aedificat, sed super arenam. Petra autem crat Christus (I Cor. x, 4). Christi passiones imitandæ sunt, non a christiano deliciæ conquirendæ. Confortatur infirmus. cum ei dicitur: Spera quidem tenta-,,iones tiones hujus sæculi, sed ab omnibus eruet te Dominus, si ab illo non recesserit retro cor tuum. Nam ad confortandum cor tuum venit ille pati, vcnit illc mori, venit sputis illiniri, venit spinis coronari, vcuit opprobria audiret, venit postremo ligno configi: omnia haec ille pro tc; tu nihil pro illo, sed pro te.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
