# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.10.1-22

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 47.10.1 to 47.10.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.10.1

Doctores lividi et amarulenti. Nec hoc ideo dixerim, fratres, qnia non est aliquando corripienda duritia, quam ipsa tanta veritatis tranquillitas corripit, dicens: insensati et tardi corde ad credendum (Luc. XXIV, 25)! si ista fiunt ea dilectione qua volumus curam incutere hominibus, ad incutiendam diligentiam intentionis, et ad 6crenandam forte nubem mentis suæ, quam de curis sæculi contraxerunt; et forte cogitando alia inutilia, quod utile est audire non possunt. Deinde etiamsi in se quisque videat tarditatcm, non sine causa ille accusatur, ut Deum roget, et solvat tarditatem, donet veritatem. Aut enim si negligentia nostra minus intelligimus quod audivimus, utique negligentia corripienda est: aut si tarditas est, eum fuerit accusata, erit unde rogetur Deus. Nec doctores ergo tales reprehendendi sunt: sed qui hoc faciunt animo amaro, animo invido, ipsi conculcant pascua, et turbant fontes; quidquid forte noverint, ita volunt nosse, ut alii non noverint. Malignæ mentis homines, tartareo zelo pleni, lividi non in corpore, sed in corde, lcgerunt et intelfexerunt; cum interrogati fuerint, multum est ad te, ego tibi ista credam? et tu dignus es ista legere vel ludire? Quid turbas aquam? Ambobus fons manat. Quid conculcas herbas communes? Non tu pluisti, ut nascerentur. CAPUT I X. — 11. Non sufficit bona conscientia, ai est negligens coram hominibus conversatio. Est alind in his verbis, quod non absurde potest intelligi. Sunt homines qui putant sibi in bene vivendo sufficere conscicntiam, et non valde curant quid de illis alter existimet; ignorantes quia cum homo viderit hominem bonæ conscientiæ negligentius viventem, passim se cuilibet et ubilibet conjungentem, habentem scientiam quod nihil sit idolum, et tamen in idolio recumbentem, conscicntia illius cum sit infirma, aedificatur non ad ea quæ perserutatur, sed ad ea quae suspicatur ( I Cor.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
