# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.10.45-54

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 47.10.45 to 47.10.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.10.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.10.45

Neque enim, fratres, etiam in illis quibus placere volumus, glo. riam nostram quaerimus, aut gloriam nostram quærere debemus, sed illorum salutem: ut si bene anabulamus, nos sequendo non errent; imitatores nostri sint, si nos Christi (Id. iv, 16); si antem nos non Christi, imitatores sint Christi. Ipse enim pascit gregem suum, et cum omnibus bene pascentibus ipse solus est: quia omnes in iUlo sunt. Non ergo utilitatem nostram quærimus, quando placere hominibus * volumus: sed gaudemus eis placere quod bonum est, propter ipsorum utilitatem, non propter nostram dignitatem. Contra quos awtcm dixerit Apostolus, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem, manifestum est; et propter quos dixerit, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus vtaceo per omnia, manifestum est: utrumque dilucidum, utrumque tranquillum, utrumque purum, utrumque non perturbatum; tu tantem pasce et bibe, noli conculcare et turbare.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
