Latin
47.17.65 to 47.17.94
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.17.65-94
Unproofread scanNot analysed yet
Unde hoc, nisi quia et ipsos quos tanquam hircos accusasti, falso accusasti? Nam si vere accusasses I, non te separasses. Tua separatio, illorum cst purgatio. Si zizania erant, quid ca voluisti anta tempus scparare? Cum ipsis permixtum triticum esses, et codem agro radicareris, cadem pluvia rigareris. Quare ergo cxisti? Numquid invenis causam? Quosaccusas, non convincis: exeundo autem ante tempus, et te separando, ipse convinceris. Vide quia filius malus es; ipse te justum dicis, exitum autem tuum non abluis. Ego non dico tibi, Tu es potius traditor. Quod si dicam, facile probo: sed ideo nolo dicere, quia tui fecerunt, non tu fecisti. Non libi imputo facta aliena, etiam tuorum: tuum factum attendo; quod foris es, arguo. Exitum tuum arguo. Prorsus omnia removeo quae in vos dici possunt. Omitto ebriositates vestras, renus et usuras super usuras 2; omitto greges et furias Circumcellionum: omitto haec omnia, et quæcumquo aliaquae enumerare non possum. Non omnes forte apud vos ista faciunt. Ille qui ibi ista non facit, ille cui displicent ista quæ ibi fiunt; ipse ergo accedat, ipse loquatur: non ei objicio crimen alienum, abluat exitum suum. vides quia recte illi dicitur, Filius malus ipse se justum dicit. Dominus enim dicit, qui verum dicit: Filius malus ipse se justum dicit. Non ego, sed ipse. Si vult ut ego dicam justum, veniat, bonos fructus in catholica pace afferat, in catholica pace custodiat: quia et fructus non est ubi non est tolerantia a. Et fructum, inquit, afferent cum tolerantia (Luc. viii, 15). Vis dicere quemadmodum grandinatus sis? Audi ex alio loco: Vce his qui perdiderunt tolerantiam (Eccli. ii, 16).