Latin
47.18.20 to 47.18.56
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.18.20-56
Unproofread scanNot analysed yet
Non ager est Africa; sed hic muridus. Per totum mundum trumentum, per totum mundum zizania (tamcn ager est mundus, seminator Fi. lius hominis, messores Angeli, non principes Circum. . cellionnm), crescere' utrumque usque ad messem: non crescere zizania, et decrescere frumenta; sed utrumquc erescere usque ad messem. Quam messem? Ipsum audi: Missis est finis Masculi (Matth. XIII, 38,59). Audit hæc plane, et recte judicans quid dicit? NOR ero in illa concisione; hac ero, et bonus ero in nomine ejus eujus ero: et bonus ero, non me ipsum bonum faciens, sed ab illo fieri exspectans; non me ipsum bonum et justum dicens, sed ab illo dici desiderans. Intrat, fit catholicus. Ecce ipse abluit ingressam suum, ablue et tu exitum tuum. Non potes: Filius enim malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit. CAPUT XI. —19. Oves audita pastoris voce salvantur. —Lateribus et humeris vestris impellebatis, et cornibus vestris percutiebatis, et omne quod deficiebat comprimebatis, quoadusque dispergeretis eas foras. Et salvabo oues meas. Sicut detestanda illorum iniquitas ea crudelitas; ita laudanda pastoris nostri, vere Dei nostri \misericordia: salvabit oves suas. Forte, fratres mei, quamvis per minimos servos suos, forte per indignos hoc facit, cum hoc dicimus. Salvet oves suas: audiant vocem pastoris sui, et sequautur eum. Non quærant Ecclesiam ex ore hominum: ex ore Dei quærant, ex ore Christi quærant. Ille quem dicit impium, impiusest; quem dicit justum, justus est; quem dicit ovem, ovis est; quem dicit hircum, hircus est. Ipse est veritas, ipse loquatur, ab ilia Ecclesia quaeratur. Dic nobis, Domine, ubi est Ecclesia tua? Et HIe omni. . bus: Ubi ego sim, scitis? Respondeant omnes: III cælo ad dexteram Patris. Integra fides: hanc docui, hanc seminavi; sed per mundum seminavi.