Latin
47.2.81 to 47.2.107
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.2.81-107
Unproofread scanNot analysed yet
Ignoras, inquit, quia patientia Dei ad pænitentiam te adducit? Patientia illa est, quam taciturnitatem vocat, de qua dicit, Tacui; numquid semper tacebo? Ergo cum argueret quosdam, et diceret, Qui prædicta noM furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras, etc. ait, An divitias bonitatis ejus et longanimitatis contemnis? Quia ille bonus est, quia longanimis, quia videt et tacet, quia videt et sustinct, putas illum iniquum? Ignoras quia patientia Dei ad pœnitentiam te adducit? Et vide si semper tacebit, qui modo tacet? Tu autem, inquit, secundum duritiam cordis tui et cor impœnitens, thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii, Dei, qui reddet uncuMque sccundum opera sua (Ron: . II, 4, 21, 5, 6). Ergo tacet; numquid semper tacebit? item dicrt post quædam enumerata peccata: Hæc fecisti, el tacui; id est, hæc fecisti, et non vindicavi: suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis. 'Et revera hoc cogitant multi, cum fecerint multa mala, et rnali sibi accidere nihil viderint, non tantum placent cis facta sua mala, sed etiam Deo placere putant: in tantum procedit impietas, ut et Deum sibi similem existimet impius contemptor. Et cum Deus eum adducat monendo, docendo, hortando, corripiendo, ad similitudinem suam; non solum non sequitur similitudincm Dei, sed Deum vult ducere ad similitudinem suam. Hæc est iniquitas major, quam ipsa peccata, a quibus se non corrigit 1. Suspicatus es iniquitatem, qnod ero tibi similis? Et quid sequitur? Arguam te (Psal. XLIX, 21). Quare hoc? Tacui; numquid semper tucebo? Itaque, fratres, quoniam sermo iste qui de Dci ore procedit, et me terret, et vos (omnes enim unam spem bonam habemus in illo, et omnes pariter timere debemus, ne illo offenso non inveniamus quod sperabamus, sed experiamur quod contempsius), audiamus omnes tanquam oves Dei, dum loquitur qui tacet, dum mOnet nos, et nondum judiet nos qui fecit nos, dum vacat audire, dum licet CAPUT V.