# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.20.24-55

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 47.20.24 to 47.20.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.20.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.20.24

sed non alter. Non alter secundum formam Dei; quia in forma Dei ipse et Pater unus Deus: in forma autem servi tanquam alter excitatur, ut pascat; quia major est Pater. Audi unum pascentem, et Christum pascentem: Ego et Pater unum sumus (loan. x, 30). Audi excitari Christum pascentem: Pater major me eat (Id. XIV, 28). Unus ergo pascit; quia cum in forma Dei essel, non rapinam arbitratus at esse œqualis Deo. Excitatur autem, ut pascat; quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Hoc et hic ipsa verba testantur: Pascet eat servus meus David. Servas, in forma servi. Servus, qnia temetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Excitetur ergo, ut pascat. Propter quod, inquit, Deus exaltavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen. Jam excitato servo suo David, jam exci- Ula forma servi, quam posuit ad dexteram suam, donavit ei nomen quod est super omne nomen. Vide quemadmodum pascat, quam late pascat: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum (Philipp. lit 6-10). Ad quam angustam partum latum possessorem vanitas hæretica impingis? An tantum fidis superbis humeris et cornibus tuis, ut non congreges ad pastorem, sed et ipsum pastorem a grege coneris excludere? Pascet eas servus meus David. Audite oves pascentem vos David: audite vocem David pastoris vestri, non vocem latronum, non ululatus luporum. Pascet eas servus meus David. Ipse pascet eas. commendanda res! Ipse pascet eas. Nemo se dicat pascere præter ipsum: Ipse pascet eas. Qui vult paecere, in illo pascat: qum ipse pascet eas. Deus paulo ante dicebat, Ego pascam: modo dicit, ipse pascet eas.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
