Latin
47.20.56 to 47.20.88
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.20.56-88
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeat Filius, et dicat nobis: Utrunque vere dictum est; Ego et Pater unum sumus. Qui dicit, Ege pascam; non meulilur dicendo; Ipse pascet: et cum dicit, Ipse pascet; non mentitur dice. do, Ego pascam. Non credis, inquit, quia ego in Patre, cl Pater in me est? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 10, 9). Recte dicitur, Ego pascam: recte dicitur, Ipse pascet. Distinctio est, non separatio, Ipse pascet eas. Nolite, oves, expavescere; non relinquet vos qui dixit, Ipse pascet eas. Dens pascit, Pater et Filius et Spiritus sancius: ipse Deus pascit. Sed distinguenda erat forma servi: non separanda et alienanda et in aliam personam constituenda, Accepit in se Creator creaturam, non mutatus est Creator in creaturam: assumpsit quod non erat, non amisit quod erat. CAPUT XII. -21. Deitatis unitas, et personarum distributio. Mediator Christus, quomodo. —Pascet eas servus meus David. Ipse pascet eas, et erit eis in pastorem: et ego Dominus ero illis in Deum. Attendite, fratres: videte unitatem deitatis, et personarum tamen distributionem; ne dicamus eum esse Filium qui Pater est, aNt eum esse Patrem qui Filius est. Ecce dixit, Ipse pascet eas; qui paulo ante dixerat, Ego pascam eas. Et erit eis, inquit, in pastorem: et ego Dominus ero illis in DeMum. Expone nobis, Domine: nemo aquam turbet; quod purum manat de puro fonte, potemus. Quid enim quasi singillatim quod dixisti, Erit ipse in pastorem, ego ero in Deum; tanquam ipse sit pastor noster, tu sis Deus noster? Quare, Domine, tu non es pastor noster, et ille non est Deus noster? Tranquille audi, esto mansuetus ad audiendum verbum, wt intelligas. Forte enim modo audit me aliqua auris diversa sentiens, et hæretico veneno tabefacta, et Irridet me dicentem, Patrem et Filium unum Deum;