# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.20.89-115

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 47.20.89 to 47.20.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.20.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.20.89

cum non irrideat tot mitia fratrum habentium animam unam (Act. iv, 32): el dicit mibi, Ecce aperte Deus dicit, Erit eis in pastorem servus meus David, quem tu ipse Christum intellexisti, nec aliter potest intelligi: rationem enim reddidisti, hæc esse dicta, cum jam dormisset David: Christus ergo erit eis in pastorem; et ego Dominus, ait, ero illis in Deum; ille in pastorem, ille in Dcum. Tu ergo mihi expone quid est, Ego pascam? Quis dicebat, Ego pascam? Certe Deus loquens dicebat, Ego pascam. Quomodo non separavit Christum a pascendo, cum diceret, Ego pascam: sic non separavit Christum a. deitate, cum diceret, Ego Deus. Ecce pastor est Christus, pastor est et Pater. Sic Deus est Pater, Deus cst et Christus. Sicut a pastore Christo non separas Pairem, sic a Deo Patre non separes Christum. Habet cum Fitio Pater pascendi miserationem, habet cum Patre Filius divinitatis aequalitatem. Sed nisi ita diceret, putares eum esse Patrem qui est Filius. Ergo et ad unitatem deitatis te admonuit, et ad personarum distributionem: ut quod dicit, Ipse pascet, et ego ero. illis in Deum, non se separans a Filio pascente, neo Filium separans a se dominante, et in Patre intelligas Deum Filium, et in Filio intelligas pastorem Patrem. Ego, inquit, Dominus ero illis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Quare in medio eorum? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Princeps in medio eorum. Inde et mediator Dei et hominum; quia Deus cnm Patre, qula homo cum hominibus. Non mediator homo praeter deitatem; non mediator Deus praeter humanitatem. Ecce mediator: Divinitas sine humanitate non est mediatrix, humanitas sine divinitate nun est mediatria; sed inter divinitatem solam et humanitatcm solam, mediatrix est humana divinitas et divina humanitas Christi.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
