Latin
47.50.24 to 47.50.48
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.50.24-48
Unproofread scanNot analysed yet
sed argenium, non Deum. Ut perveniret ad Deum Zacchæus dives, dedit dimidium patrimonii sui (Luc. XIX, 8); ut pervenicet Petrus, retia et navem dimisit (Matth. iv, 20): ut perveniret vidua, duo minuta dedit (Lnc. xxi, 2-4); ut perveniret pauperior, calicem aquæ frigida porrexit (Matth. x, 42); ut perveniret penitus pauper et egenus, solam bonam voluntatem tribuit (Luc. XI, 14). Diversa dederunt, sed ad unum pervenerunt, quia non diversa amaverunt. Sic et vos, homines oves Dei, oves gregis Dei, nolite perturbari temporalibus diversitatibus vestris, quod Alii in honore, alii sint honore, alii cum pecunia, alii praeter pecuniam, alii pulchri corpore, alii minus pulchri, alii aetate fessi, alii juvenes, alii pueri, alii viri, alii feminæ: Deus omnibus æqualiter adest. Ille apud eum plus habet loci, qui plus attulerit, non argenti, sed fidei. Et VOl, inquit, oves mea, et oves gregis mei, homines estis; et ego Deus vester, dicit Dominus Deus. beatos nos tali possessione ct tali possessore! Nam et possidet nos, et possidemus illum: possidet nos, ut colat noS; possidemus illum, ut colamus illum: sed nos colimus tanqnaln Deum, ille colit tanquam agrum: illo nos colit, ut fructum afferamus; uos eum colimus, ut fructum demus. Totum ad nos recurrit, ille nostri non eget, Dubo tibi, inquit, hæreditatem tuâm et possessionem tuam fines terree (Psal. II, 8). Ecce possessia ipsius sumus. Dominus, inquit, pars hæreditatis meæ et calicis mei (Psal. xv, 5). Ecce possessio nostra est: sed tamen qua distinctione? Vos omines estis, ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus uoster.