# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 48.2.1-28

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 48.2.1 to 48.2.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/48.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/48.2.1

CAPUT PRIMUM.— i. Prædicator verbi operatur in auribus, Deus in corde. Lectiones ditinorum e!oquiorum, cum recitarentur, audivimus. Ea nobis est materies loquendi proposita; inde sapere debemus, • inde scminare quod sapimus, adjuvante illo, in CIIjus manu sunt, sicut scriptum est, et nos et scrmones nostri (Sap. VII, 16). Nec frustra alio loco scriptum est, In Domino laudabo sermonem, in Domino laudabe verbum(Psal. LV, 11). Hoc laudatur in Do-niDo, quod dat Dominus. Quamvis ergo infirmi simus, vasa lamcn sumus rjus: capimus quantum possumus, communicamus sine livore quod capimus. Supp!eat Ille in cordibus vestris, quod nos minus fecerimus: quia et quod operamur in auribus vestris, quid est, nisi ille totum agat in cordibus vestris? Sacrificium Deo nos ipsi. Judicium et justitiam facere. Perversum judicium non est judicium. Lectio prima prophetica quid nobis commendaverit, me commemorante recolite. Quid dignum, inquit, offeram Domino? Quaerebat homo sacrificium quo placaret Deum, vel quo placcret Deo 1: Curvabo, inquit, genu Deo excelso, placabo eum in millibus taurorum, aut in denis millibus caprarum pinguium, aut offeram Deo fructum ventris mei pro peccato animae meos? Primogenita, inquit, mea offeram Deo meo pro peccato animae meæ *? Respondetur tibi, o homo. homo, a quo respondetur, nisi a quo factus est homo? Respondetur ergo tibi, o homo, quærenti quid offeras Deo, et node places Deum, vel unce placeas Deo. CAPUT II. — Respondetur tibi quid sit bonum; aut quid aliud Dommus exquirat a te, nisi ut facias judicium et justitiam, et diligas misericordiam, paratusque sis ire cum Domino Deo tuo. Quærebas quid offerres prote: offer te. Quid enim Dominus quaerit a te, nisi te? Quia in omni creatura terrena nihil melius fecit te. Quærit te a tet quia tu perdideras te.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
