Latin
48.2.29 to 48.2.58
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 48.2.29-58
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem facias quod jussit, invenit in te judicium et jusiitiam: judiciun, primo in te ipso, justitiam ad proximum tibi. Quomodo judicium in te ipso? Ut displiceas tibi quod eras, et possis esse quod non eras. Judicium, inquam, de te ipso in te ipso sine acceptione personae tuae, ut non parcas peccatis tuis, nec ideo tibi placeant, quia tu facis: nec te laudes in bonis luis, et Deum accuses in maiis tuis. Hoc enim est perversum judicium; et ideo nec judicium. Ut enim ostenderet Deus perversum judicium non esse judicium, non ait, Quid Dominus quærit a te, nisi facere rectum judicium; sed, facere, inquit, judicium. Si enim rectum, tunc judicium; si autem perversum, non judicium, sed vilium. Quid ergo faciebas, qnando te perdideras, et post tuamperditionem ibas; ibas, et non redibas? Quid faciebas 3? Scio quid faciebas: in bonis tuis te laudabas, in malis luis Deum blasphemabas. Hoc est perversum judicium; et idco, ut dixi, nec judicium. Vis ergo facere rectum judicium, hoe est judicium? IlIud quod facicbas, corrige; præposlera, et rectum erit. Quid est, Corrige? Deum lauda in bonis tuis, te aceusa in malis tuis. Cum tibi ergo perversus displicueris, teque illo qui creavit adjuvante correxeris, rectus servabis justitiam. Pbcebit enim tibi Deus, si rectus fueris Non discrepabis a recto, nisi pravus atque perversus: rectus autem recto convenies, et sine dubio tibi placebit Deus. Quando enim displicebat, perverstati tuæ displicebat. CAPUT III. —3. Non recti corde, qui de malorum felicitate scandalizantur. Audi sanctum Psalmum: Quam bonus lsrael Deus rectis corde 1 Iste qui hoc dieit in Psatmo, displicuerat illi Dens? Absit a me ut arguam, et non potius confitenti credam. Ecce audite mecum, et considerate quid dixerit.