# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 49.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/49.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/49.3

CAPUT III. — 3. Nunc tenebræ, poxtea lux. Dies sunt fideles. Et nos, charissimi, videbimus invicem corda nostra, sed postea: nunc autem adhuc tenebras mortalitatis hujus circumferimus, et ad lucernam Scripturae ambulamus; sicut dicit apostolus Petrus, Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes tanquam lucernæ in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer orialur in cordibus vestris (II Petr. I, 19). Proinde, charissimi, propter ipsam fidem qua credimus in Deum, in comparatione infidelium dies sumus. In infidelitate nox cum ipsis fuimus, modo lux, dicente Apostolo, Fuistisaiiquando tenebræ nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 8). Tenebiæ in vobis, lux in Domino. Item in alio loco: Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum (I Thess. v, 5). Sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 13). Dies ergo in comparatione infidelium. In comparatione vero illius diei, quando resurgent mortui, et corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate (1 Cor. xv, 53), adhuc nox sumus. Nobis tanquam jam in die, dicit apostola Joannes, Dilectissimi, nunc filii Dei sumus. Et tamen quia adhuc nox est, quid sequitur? Et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus cum sicuti est (I Joan. III, 2). Sed ista merces est, non opus. Videbimus cum sicuti est, ipsa merces est. Tunc erit dies, quo clarior esse non possit. Nunc ergo in isto jam die honeste ambulemus: in ista adhuc nocte non de invicem judicemus. Videte enim et ipsum apostolum Paulum, qui dixit, Sicut in die honeste ambulemus, non resultare, neque dissonare a coapostolo suo Petro, qui dicit, Cui benefacitis intendentes, sermoni scilicet divino, tanquam lucernæ in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
