Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 49
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 49.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Scriptura sancta speculum. Jam de judicio priore Dominico disputavi (Supra, Serm. 48), ut judicares te ipsum; et cum te invenires perversum, non tibi blandireris, sed corrigeres te, et fieres rectus, et tibi placeret Deus rectus. Nam rectus Deus perverso non placet. Vis ut tibi placeat rectus Deus? Esto rectus. Judica te ipsum, noli tibi placere. Quod tibi in te merito displicet, castiga, emenda, corrige. Scriptura sancta sit tibi tanquam speculum. Speculum hoc habet splendorem non mendacem, splendorem non adulantem, nullius personam amantem. Formosus es, formosum te ibi vides: foedus es, foedum te ibi vides. Sed cum foedus accesseris, et fœ- i dum te ibi vidcris, noli accusare speculum: ad te redi, non te fallit speculum, tu te noli fallere. Judica de te, contristare de tua foeditate; ut cuin abieris et discesseris tristis, foedus, correctus possis rediro formostis. Cum ergo judicaveris te ipsum sine adulatione, judica et proximum cum dilectione. Est enim quod jutlices, quod vides. Fieri enim potest ut aliquid mali videas, unde sordeseas1. Fieri potest ut malum suum ipse proximus tuus libi confiteatur, et prodat amico qnod texerat inimico. Quod videris 2, judica: quod non vides, Deo dimitte. Quando autem judicas, diligc hominem, oderis vitium. Noli propter hominem diligere vitium, nee propter vitium odisse hominem. Homo proximus tuus est: vitium iuimicufn proximo luo. Tunc a1nas amicum, si oderis quod nocct amico. Si credis, facis; quia justus ex fide vivit.