Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 49
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 49.7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. -7. Justitia. Ira, festuca; odium, trates. Homicida, qui fratrem odit. Sed qui dico, putasne facio ipse quod dico? Fratres mei, facio, si in me prins facio1. In me autem facio, si a Domino accipio, facio. Odi vitia mea, cor sanandum offero medice meo. Persequor ea, quantum possum, gemo de Wis, confiteor quia sunt in me, et ecce ego accuso me. qui me reprehendebas, corrige te. Hæc est justitia, ne dicatur nobis: Stipulam in ocnto fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non videt? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. VII, 3-5). Ira festuca est; odiuni, trabes est. Sed nutris festucam, et fit trabes: ira inveterata fit odium, festuca nutrita fit trabes. Ut ergo festuca non Gat trabes, non occidat sol super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26). Vides, sentis te odio liventem, reprehendis irascentem? Tolle odium, et recte reprehendis. Ira est in oculo ejus, in tuo trabes. Nam si odisti tu, quomodo videt quod detrahas? Trabes est in oculo tuo. Quare trabes est in oculo tuo? Quia festucam ibi natam contempsisti. Cum illa dormisti, cum illa surrexisti: eam in te ipso excoluisti, falsis suspicionibus irrigasti, veiba adulantium et ad te mala verba de amico deferentium credendo, nutristi. Festucain non avulsisti diligentia tua, trabem fecisti. Tolle trabem de oculo tuo, noli odisse fratrem tuum. Expavescis, an non expavescis? Dico tibi, Noli odisse, securus es 1: et respondet mihi, et dicis mihi, Quid est odisse? Et quid mali est, quia odit homo inimicum suum? Odisti fratrem tuum: sed si odium contemuis, audi qnod non atiendis: Qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. in, 15). Qui odit, homicida est. Numquid modo potes dicere, Quid ad ine, ut homicida sim? Qui odit, homicida est. Non venenum parasti, non ad percutiendum inimicum cum gladio processisti; non ministrum sceleris præparasti, nen lorum, non tempus; postremo ipsum scelus non fecisti: tantum odisti, et prius te quam illum occidisti. Discite ergo justitiam, ut non oderitis nisi vitia, homines ametis. Hoc si tenueritis, et hanc justitiam feceritis, ut homines etiam vitiosos sanari malitis potius quam damnari, bonum opus in vinea fecistis. Sed exercete vos in hoc, fratres mei.