# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 49.9

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/49.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/49.9

CAPUT IX. — 10. Stephani charitas erga lapidatores suos. Sævit et diligit. Sed potuit hoc facere, difis mihi: ego non possum. Ego cnirn homo sum, ille Deus: homo ego, homo ille Deus homo. Deus ergo utquid homo, si non corrigitur homo? Sed ecce tibi loquor: o homo, multum est ad te imitari Dominum Ilium, attende Stephanum conservum tuum. Certe Stephanus sanctus, homo erat, an Deus? Homo erat. Plane humo erat: boc erat quod tu. Sed quod fecit, nonnisi donante illo, quem rogas et tu. Vitia tamen qniJ fccerit. Loquebatur Judxis, saeviebat et diligebat. Utrumque ostendere debeo, quia dixi, Sæviebat; dixi, Et diligebat: utrumque debeo demonstrare, et sævientem, et diligentem. Audi saevientem: Dura cervice. Verba sunt sancti Stephani, quando Judæos alloquebatur: Dura cervice, et incircumcisi corde et auribus, ros tempe' Spiritui sancto restitistis. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri? Audisti sævientcm: alterum debeo, audi et diligentem. irati illi fa. Hi, et gravius inardescentes, ei mala pro bonis reddentes, ad lapides cucurrerunt, Dei famulum lapidare cœperunt. Hic proba, sancte Stephane, dilectionem tuam; hic, hic te videamus, hic spectemus, nic victorem diaboli triumphatoremque cernamus. Aodivimus saevientem adversus tacentes, videamus si diligis saevientes: saeviebas adversus tacentes, videamus si diligis lapidantes. Si enim odisti, et odisse potuisti, nunc est tempus quando lapidaris, tunc maxime odisse debes. Videamus si reddis duritiam cordis lapidibus duris, lapidibus qui te lapidant. Lapides enim miuunt lapides, dura duri. Qui in lapide Legem acceperunt, lapides mittunt.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
