# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5-3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Habitus Carthagine, in basilica Restituta, die Pentecostes in Vigiliis 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5-3

Homo malus vult bona omnia præter se ipsum. Quanta bona quaeris, humo male? Certe malus es: dic milii quid velis, nisi bonum? Equum qu.cris, nonnisi bonum; fundum quæris, nonnisi bonum; domuum fiaTis, nonnisi bonam; uxorcni quæris, nonnisi bonam; tunicam nonnisi bonam, caligam nonnisi bonam: animam, solam malam. Nonne tibi ipse es contrarius, qui bona quæris, cum sis malus? Si bona quæris, prius esto ipse quod quæris. Si autem malus multa bona invenisti, quid libi prodest, quia tu peristi? Amate bonas animas vestras: odio habete malas animas vestras. Sed amando iilum a quo est omne bonum, boni eritis. Odio habcutcs mala vestra, bona eligiteI. CAPUT V. — 6. Peccatum punicudum aut a Deo aut ab homine pœnitente. Quid est, odio habere mala tua? Pœnitendo confiteri peccata tua. Omnis cnim pœnitens, et peccata sua pœnitendo confitens, irascitur sibi; ct quodam modo pœnitendo vindicat in se quod displicet sibi. Dcus enim odit peccatum. Si et tu oderis in te quod. et Deus odit, interim aliqua voluntate conjungeris Deo, dum hoc in te odisti quod odit et Deus. Sxvi in te, ut Deus intercedat tibi, et non damnet te. Peccatum cnim sinc dubitatione punicndum cst: hoc debetur peccato, punitio, damnatio. Puniendum est peccatum, aut a te, aut ab ipso. Si punitur a te, tunc punietur sinc te: si vero a te non punitur, tecum punitur. Confitemini ergo Domino, quoniam tonus est. Laudite quantum potestis, amate quantum potestis: offundite coram illo corda vestra, Deus adjutor noster (Psal. LXII, 9); quoniam bonus est.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
