Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Joannis, Vocatus est autem et Jesus et discipuli ejus ad nu…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5-8
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Omnis homo pauper et mendicus Dei. Tu quid es? Dives, an pauper? Mulli niihi dicunt, Pauper sum: et verum dicunt. Agnosco pauperem aliquid habentem, agnosco et indigentem. Sed habet quidam multum auri et argenti. 0 si agnoscat se pauperem! Agnoscit se pauperem, si agnoscit juxta se pauperem. Quid cuim? Quantumvis habeas quicumque dives es, Dei mendicus es. Vemtur ad horam orationis, et ibi te probo. Petis. Quomodo non pauper es, qui petis? PIus addo, Panem petis. An non es dicturus, Panem nostrum quotidianum da nobis (Matth. VI, 11)? Qui pancm quotidianum petis, pauper es, an dives? Et tamen Christus dicit libi: Da mihi cx eo quod dedi libi. Quid enim attulisti, quando huc venisti? Omnia quæ creavi, creatus hic invenisti: nibil attulisti, nihil hinc tolles. De meo mihi quare non donas? Quia tu plenus es, et paupcr inanis est. Primordia vestra attendite: ambo uudi nat! estis. Et tu ergo nudus natus es. Multa hic invenisti: numquid tecum aliquid attulisti? De meo quæro: da, et reddo. Habuisti me largitorem, fac cito dcbitorcm. Parum est quod dixi, Habuisti me largitorem, fac me debitorem: habeam te fenoratorem. Pauca mihi das, plura reddam. Terrena mihi das, cœlestia reddam. Temporalia mihi das, aeterna restituam. Te ipsum tibi reddam, quando te mibi reddidero.