# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.1-6-25

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 5.1 to 5.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.1-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.1-6

CAPUT PRIMUM. — i. Thesaurus in cœlo reponendus. Sursum cor. Evangelium nos admonuit lectione præsenti, de thesauro caelesti loqui Charitati vestræ. Meque enin., sicut infideles avari putant, Deus noster perdere nos voluit res nostras: si bene intelligatur, et pie credatur, et devote accipiatur quod praeceptum est nobis; non nobis præcepit ut perderemus, sed locum ostendit ubi poneremus. Nemo enim potest nisi cogitare de thesauro suo, et quodam cordis itinere divitias suas sequi. Si ergo ill terra obruuntur, ima petit cor: si autem in cœlo reservantur, sursum erit cor. Si ergo volunt facere Christiani quod norunt se etiam profiteri: neque euim hoc omnes qui audiunt noverunt; atque utinam non frustra noverint, qui noverunt: qui ergo vult cor sursum habere, ibi, ibi ponat quod amat; et in terra positus carne, cum Christo habitet corde: ct sicut Ecclesiam præcessit caput ejus, sic christianum præcedat cur ejus. Quomodo membra itura sunt quo præcessit caput Christus, sic iterum resurgens iturus est quo nunc præcesserit cor hominis. Eamus ergo hinc, ex qua parte possumus: scquetur totum nostrum quo præcesserit aliquid nostrum. Domus terrcna ruinosa est: domus caelestis aeterna est. Quo venire disponimus, ante migremus. CAPUT II. — i. Consilium salutis petens, nec lubenter audiens. Deus ipse servat quod pauperi datur. Audivimus divitem quemdam a bono magistro quærentem consilium adipiscendæ vitae aeternae. Magnum crat quod amabat, et vile erat quod contemnere nolebat. Itaque perverso corde audiens quem jam diserat magistrum bonum, majore amore vilitatis, possessionem perdidit ehariLaLis. Nisi vitam æternam consequi vellet, consilium de habenda vita æterna non requirereL Quid ergo est, fratres, ut Terba ejus quem magistrum bonum ipse dixerat, de fideli doclrina sibi deprompta respueret? Magister ille bonus est antequam doceat;cum docuerit, malus?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
