Latin
5.128 to 5.151
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.128-151
Unproofread scanNot analysed yet
Quis enim aliquando ad judicem ductus est, quia meretricis lupanar intravit? Quis aliquando in publicis tribunalibus accusatus est, quia per suas lyristrias lascivus immundusque defluxit? Quis aliquando iiabens uxorem, quia ancillam suam vitiavit, crimen invenit? Sed in foro, non in coelo; in lege mundi, non in lege Creatoris mundi. Luxuriosus autem,immundus atque lascivus felix dicitur abundare voluptatibus, frui deliciis. Jamvero si se ctiam vino ingurgitet, si bibat mensuras sine mensura; parum est quia non invenit crimen, etiam viri fortis accipit nomen: tanto nequior, quanto sub poculo invictior. Cum laudantur ista, et dicitur, Felix est, magnus est, bene est illi; et non solum hoc non putatur esse peccatum, sed etiam putatur vel Dei donum, vel certe suave, blandum et licitum bonum: procedit lex Dei,. et dicit, Non concupisces. Ille homo qui putabat magnum bonum esse, magnamque felicitatem existimabat, ea quæ posset, suæ concupiscentiæ non negare, sequi qua trahit; audit, Non concupisces; et cognoscit esse peccatum. Deus dixit, homo audivit, Deo credidit, peccatum suum vidit; quod bonum putabat, malum esse cognovit: voluit frenare concupiscentiam, non ireposteam, strinxit se, conatus est, victus est. Qui fuit antea nescius malorum suoium, factus est doctus, et pejus cst victus: cœpit esse non solum peccator, scil etiam prævaricator. Peccator enim et antea crat: sed antequam Legem audiret, peccatorem se esse nesciebat. Legem audivit, peccatum vidit; conatus est vincere, superatus atque prostratus est; factus est et Legis prævaricator, qui fuit antea nescius peccator. Hoc dicit Apostolus: Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam uesciebam nisi Lex diceret, Non concupisces.