Latin
5.2.1 to 5.2.17
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.2.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
i. Boni imitandi, mali vero donee ultimo judicio discretio fiat, tolerandi. Hæc maxime regula discipliiuc necessaria est viro christiano, ut verbumDci audiat. cum est in hoc saeculo, ut attendat eum qui venit sæculum salvare primo per misericordiam, et postea discutere per judicium 1. Et ideo Dominus noster Jesus Christus imitandum se nobis præbuit; ut quoniam christiani sumus, aut ipsum imitemur, aut alios qui enm imitati sunt. Suut enim quidam eorum qui christiani vocantur et non sunt, quos partim digessit Ecclesia, tanquam stercora; ut sunt omnes hærcses, et omnia schismata, quae etiam comparantur sarmentis infructuosis de vite præcisis, et paleis quas ante ventilationem de arca ventus rapit: sunt autem alii, qui intus mali suut, et ipsa communione catliolica continentur; quos necesse est toleret christianus bonus usque in finem, quia ventilatio messis hujus arcae non erit nisi dies judicii. Hæc semper cantavimus vobis, et in nomine Christi arbitramur quia hærent pectoribus vestris. Istae lectiones quæ vobis leguntur, numquid modo primum vobis leguntur, ct non cædem quotidie repctuntur? Sicut autem lectiones Dei quotidie opus est ut repctanlur, ne sacculi mala et spinae nascantur in cordibus vestris, et effocent semen quod ibi seminatum est: sic oportet et sermonem Dei vobis semper repeti, ne obliti dicatis vos nonaudisse, quod dicimus nos dixisse. Debita remittenda inimicis. Inimicus sic diligendus, ut tamen corripiatur. Accedunt multi, et modo tempus est ut in nomine Dei festinent accipere gratiam Baptismi, credentes dimitti sibi omnia peccata quæ antea commiserunt, prorsus omnia; et exire inde nihil debentes Domino: quemadmodum servus ille, qui rationem reddebat domino suo, et invenit illum debere decem millia talentorum; sic tamen recessit nihil debens, non quia nihil ipse debebat, sed quia ille misericors erat, dimisit omnia, et debitorem absolvit.