Latin
5.2.42 to 5.2.56
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.2.42-56
Unproofread scanNot analysed yet
Cum crgo ista faceremus, misit Deus, sicut Apostolus dicit, Filium suum (Galat. iv, 4); et eum pro nobis impiis, ab aliis impiis occidendum tradidit. Et si nondum fidelibus tantum munus datum est, quid ergo servatur fidelibus? Ecce quomodo [)eus diligit homines. Attendamus, fratres; numquid non illos flagellat? numquid non illos corripit? Si non illos corripit, unde famcs? unde ægritudines! unde pestilentiæ et morbi? Omnes enim istae correptioncs net sunt. Sicut crgo illc diligit, et tamen corripit: sic et tu, si habes aliquem in potestate, quamvis serves affectum dilectionis, noli tamen negare flagellum corroptionis. Quia si negaveris, non tenebis dilectionem: quia ille moritur in peccatis, qui forte correptos ea relinqueret; et magis libi imputatur verum odium.