# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.246-264

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 5.246 to 5.264. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.246

Certe ut moriamur. Præcessores genuerunt sibi successores: numquid genuerunt sibi cum quibus bic semper vivant? Sed tanquam decessuri, qui illis succederent, genuerunt sibi. Deus autem pater et mater Ecclesia, non ad hoc generant: generant autem ad vitam æternam, quia et ipsi aeter ni sunt. Et habemus ha'ruditatem promissam a Christo vitam æternam. Secundam quod Verhum caro factum est, et habitavit in nohis (Joan. I, 14), nutritus crevit, passus, mortuus et resuscitatus accepit hæreditatem regnum coelorum. In ipso homine accepit resurrectionem et vitam æternam, in ipso homine accepit: in Verbo autem non accepit: quia incommutabiliter manet ab aeterno in æternum. Quia ergo accepit resurreclionemct vitam æternam caro illa, quæ resurrexit et vivificata ascendit in cælum, hoc nobis promissum est. Ipsam hæreditatem exspectamus, vitam æternam. Adhuc enim non totum corpus accepit; quia caput in caelo est, membra adhuc in terra sunt: nec caput solum accepturum est hære-.dilatem, ditatem, et corpus relinquetur: totus Christus accepturus est hæreditatem; totus secundum hominem, id est caput et corpus. Membra ergo Christi sumus, speremus hæreditatem: qnia cum omnia ista transierint, hoc bonum accepturi sumus quod non transibit, et hoc malum evasuri quod non transibit; æterna sunt enim utraquc. Non enim aliquid æternum promisit suis, et aliquid temporale minatus est impiis I. Quomodo vitam, beatitudinem, regnum, hæreditatem sempiternam sine fine promisit sanctis; sic ignem æternum minatus est impiis. Si quod promisit nondum amamus, saltem quod minatus est timeamus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
