# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.26-2-57

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 5.26 to 5.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.26-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.26-2

Antequam doceret, dictus est bonus. Non audiit quod voluit, sed audivit qnod debuit: desiderans venerat. sed tristis abscessit. Quid, si ci diceretur, Perde quod habes? quando tristis abscessit, quia dictum est, Bene serva quod habes. Vade, inquit, vende omnia quæ habes, et da pauperibus. Forte times ne perdas? Vide quid sequitur: Et habebis thesaurum ill cœlo. Custodem tibi thesaurorum tuorum forte servulum aliquem posuisses: custos auri tui erit Deus tuus. Qui dedit in terra, ipse servat in cœlo. Fortassis non dubitasset ille Christo commendare quod habebat, et ideo contristatus est, quia dictum est ei, Da panperibus: tanquam in corde suo diccus, Si diceres, Da mihi, ego tibi in cœlo servabo; non dubitarem dare Domino meo, magistro bono: nunc autcm dixisti, Da pauperibus. CAPUT III. — 3. Deus ire paupere accipit. Fenus pium et fenus iniquum. Nemo timeat erogare pauperibus; nemo putet eum accipere eujus manum videt. Ille accipit qui jussit ut dares. Neque hoc ex nostro corde aut hwnana conjectura dicimus: ipsam audi et te monentem, et tibi securitatem scribentem. Esurivi, inquit, et dedi,,;, mihi manducare. Et cum enumeratis officiis eorum respondissent, Quando te vidifUllS esurientem? ille respondit, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Mendicat pauper, sed accipit dives: das ei qui consumat, accipit ile qui redat. Neque hoc redditurus quod accipit: fenerari se voluit, plus promittit qnam dederis. Exsere nunc avaritiam tuam, te puta feneratorem. Certe si esses, objurgareris ab Ecclesia, confutareris verbo Dei, exsecrarentur tc omnes fratres tui, tanquam crudelem feneratorem, de lacrymis alienis acquirere cupientem. Esto fenerator, nemo te prohibet. Pauperi vis dare, qui quando reddidcrit planget: da idoneo, qui etiam hortatur tit rccipias quod promittit. CAPUT IV. — 4. Deus creditores ipse ut recipiant conrenil.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
