# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.3.1-30

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 5.3.1 to 5.3.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.3.1

Luctandum, ut Christi charitatem et patientiam imitatione prosequamur. Nemo ergo dicat: Quis istud potest? Contendite hoc implere in cordibus vestris; tenete I, ut diligatis. Luctamini, et vincetis. Christus enim ibi vincit. Contra quid luctamini? Contra peccatum luctamini, contra verba hominum male dicentium: Ergo non te vindicas?crgo rcmancbis indefensus, et non illi ostendis? o si mccum haberet! Luctamini, et vincite. Si enim vellet Christus jubere terræ, quando a Judxis tanta passus est, ut aperta sorberet persecutores ejus, non posset? Si ergo qui habuit potestatem, sic eos pertulit, quousque levaretur in crucem, et pendens in cruce ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid facium (Luc. XXIII, 34); tU, serve rcdempte sanguine crucifixi Domini tui, non imitaberis Salvatorem tuum? Quid enim illi opus crat lanta pati, cui licebat et non pati? Nam sic dixit, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habco sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ego pono eam, et iterum sumam eam (Joan. x, 48). Et sic fecit. Quid enim factum est, fratres? Pendebat in cruce, quomodo (a) Competentibus legimus: at ubi vidit completas in se omnes Scripturas, ut illi darent etiam acetum, Perfectum est, ait: et inclinavit caput, et emisit spiritum; quasi ad hoc staret, ut impleretur 3. Cum vellet ergo, animam suam posuit. Et ideo ille Deus crat, illi homines, qui juxta illum crant crucifixi. Ille citius morilur, illi tardius. Et cum jussum esset ut corpura deponerentur de cruce propter sabbatum, ut sepelirentur, invenerunt illos latrones viventes I et eis crura fregerunt; Dominum autem jam defunctum, et tamen unus ipsorum lancea percussit latus ejus, et profluxit sanguis et aqua (loan. XIX, 30-34). Ecce prctium tuum. Quid enim profluxit de latere, nisi sacramentum quod accipiunt lideles?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
