# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.31-53

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 5.31 to 5.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.31

Cum hinc ad mensas vestras discesseritis, nihil tale manducabitis. Quia ergo ad istas epulas convenistis, bene comedite: sed cum abieritis, bene digerite. Delle euim manducat et male digerit, qui audit verbum Dei et non facit: non enim ducit utilem succum, sed crudum ructat indigestione fastidium. Lux oculorum cibus, plures absque sui minutione pascit. Nec miremini quod corda nostra sic epulantur, ut et ipsa reficiantur, et non minuant unde reficiantur, Corporalibus oculis noslris Deus talem cibum dedit. Nam lux ista cibus est oculorum; hac lumina nostra pascuntur, et si quis diutius in tenebris fuerit, tanquam jejunando deficiunt. Perdiderunt enim homines ocylos sedendo in tenebris, nec aliquid irruit oculls, nec quispiam percussit, nec humor alienus influxit, nec pulvis, nee fumus: producitur homo post tenebras, et non videt quod videbat: oculi ejus fame mortui sunt; cibum suum, hoc Cia., lucem non sumendo defecerunt. Videte ergo quod proposui, qualis sit cibus oculorum nostrorum. Ista lux videtur ab omnibus, pascit omnium oculos; et aspectus videntis reficitur, et lux integra persevrat. Si duo videant, tanta permanet si plurcs videaut, cadem permanet: dives videat, pauper videat, æqualis est omnibus. N::llus in ea limites figit. impleur pauperis inopia, vacat divitis avaritia. Numquid cnim qui plus habet, plus videt, aut prolato auro præoccupat pauperem, et emit sibi quod videat, ut ille non habcat? Si ergo talis cibus cst oculis nostris, quid est ipse Deus mentibus nostris? Sonus et intellectus vocis ad plures sine partitione pervenit. Et aurium quidam cibus sonus cst,et ipse qualis est? De his enim sensibus corporis I mentis intelligibilia conjiciamus. Ecce loquor Charitati vestræ: adsunt aures, adsunt mentes. Duo quædam nominavi, aures ct mentes; et in eo quod loquor, duo quædam sunt sonus et intellectus: simul feruntur, simul ad aurem porveniunt;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
