Latin
5.32 to 5.53
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.32-53
Unproofread scanNot analysed yet
Et quando cum eis agitur, his testimoniis apostoli Pauli qux non intelligunt, conantur convincerc, quid dicam, catholicos non intelligentes, et non potius negligentes? Non enim multum est, si quis velitesse tiiigens, post calumnias ab hæretico auditas, saltem considerare in codice circumstantiam lectionis. Quod si fecerit; ibi mox inveniet unde adversarium loquacem redarguat, unde hostes Legis rebellesque prosternat. Etsi enim tardus est ad intelligenda verba Apostoli, manifesta ibi laus est expressa h'gis Dei. Manichœorum calumnia refellenda ex consequentibus. Videte enim prius et advertite. Cum enim essemus iacornu, ait, passiones peccatorum quæ per Legemsunt,. perabantur. Hic jam Manichæus erigit cervicem,exaltnt cornua. impetit te, facit impetum: Ecce, inquit. passiones peccatorum quæ per Legem sunt. Quomodo bona est Lex, per quam in nobis sunt passiones peccalorum, et operantur in membris nostris, ut fructum ferant morti? Lege, aliquantum progredere, totum audi paticnter, ctsi non intelligenter. Hoc enim quod ait, Passiones peccatorum quas per Legem sunt, operabantur iti membris nostris, multum est ut intelligas: sed prius csto mecum Legis laudator, ct tunc fieri mereberis intellector. Clausum cor habes, et clavem accusas? Ecce interim quod non intelligimus, paululum seponamus, ad laudem Legis quai aperta est veniamus. Passiones, inquit, peccalorunt, quæ per Legem sunt, operabantur in membrisnostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege mortis, inqua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non invetustatelitteræ. Adhuc videtur Legem arluere, culpare, improbare, detestari: sed non intelligentibus. Cum enim dicit, Cum essemus in carne, passiones peccatorum quœ per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ, quasi utique videtur Legem accusare atque culpare.