# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.5

Judæi Christianorum servi. — Attendite mysterium. Ecce Judæus servus est Christiani. Et hoc manifestum est, et implevit orbem terrarum, sicut videiis, Jacob. Et ut noveritis cluia de futuro dicebantur ista, considerate ipsam historiam, ct videte quin non sunt impleta in ipsis duobus, AJajor serviet minori (Id. xxv, 25). Ditamus enim lcgilur Ejau multum, et regnare coepit in lota abundantia (Id. XXXVI, i ). Ille (b) autem Jacob, ut pasceret oves alienas. Et cum cœpisset rcdire, et timere fratrem suum, sicut modo legebatur, mittit munera nescio quanta pecorum, mittit et servum qui dicat, Ecce munera fratris tui (Id. XXXII, 18). Noluit eum videre, priusquam muneribus placarct; et postea illum acceptis muneribus vidit. Et cum ad cum Jacob vcnisset, adoravit eum a longe (Id. xxxiii, 5 ). Quomodo ergo, Major serviet minori, quando minor videtur adorare majorem? Sed idco ista in historia non sunt impleta, ut intelligantur de. futuro dicta. Minor filius accepit primatum, ct majoi CHus perdidit primatum. Eccc Jacob implevit terram, tcouit gentes et regna. Jussit inperator Romanus, jam Christianus, ut ad ipsam Jerusalem non accederent Judaci (o). Et sparsi per orbem terrarum, facti sunt quasi custodes Librorum nostrorum. Quomodo servi, quando eunt in auditorium domini ipsorum, portant post illos codices, et furis scdent; sic factus est filius major filio minori (b). Nam aliquando movent aliqua in Scripturis; etdc Judæorum codicibus certi aliquid cognoscitur. Ideo ergo sparsi sunt, ut nobis Libros servent. Major ergo minori servit. Videle enim cum quanta dignitate sit populus Christianus, et in quanta defectione sil populus Judæorum. Quando forte ausi sunt vel modicum movere se contra Christianos, quæ illis contigerint audistis in recenii tempore. Ergo modo verum est, Major serviet minori. Quomodo ergo iila benedictio, Erit tibi a rore cæli et a fertilitate terræ? Quomodo minorem, sic et majorem benedixit. Sed majori dictum est, Et eris servus fratris tui. Et erit hoc, cum solveris jugum ejus a cervice tua. Quanti sunt qui solverunt jugum a cervice sua, et facti sunt fratres nostri. Quanti Juda:! crediderunt, attendite. Et modo, si quem Judæum inveneris, et evangelizaveris illi Dominum Jesum Christum, et crediderit, nonne solvit jugum a cervice sua? Et quanta hoc fecerunt primis temporibus fidei millia? Omnino qui tunc crediderunt, sicut legimus, ex servis facti sunt fratres et cohæredes.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
