# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.54-72

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 5.54 to 5.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.54

sonus remanet in aure, intellectus descendit in corde. Sed de sono ipso prius advertamus quanto excellentius intellectum amare debemus. Sonus cst quasi corpus, intellectus est quasi animus. Sed sonus mox ut acrem percusserit, auremque tetigerit, transit, nee revocatur, nee adhuc sonat. Ita cuini sibi syllabæ præcundo et sequendo succedunt, ut secunda non sonet, nisi prima transicrit. Verumtamen sic quomodo quoddam transitorium magnum habet miraculum. Ecce enim si vobis erurientibus panem apponerem, non perveniret ad singulos; totum divideretis vobis quod posuissem, et quanto plurcs csselis I, tanto minus haveretis. Modo autem sermonem profcrOt verba inter vos et syllabas non dividitis, ncc secatis sermonem meum, ut alius tollat istam pariem, alius illam, et sic minutatim et particulatim ad singulos quosque quod dico perveniat: sed totum audit unus, totum audiunt duo, lotum audiunt plurcs, ct quotquot venerint totum audiunt; et omnibus sufficit, et singulis integrum est: præparatur ad audiendum auris tua, nec eam fraudat vicina auris aliena. Si hoc fit de verbo sonante, quid fit de Verbo omnipotente? Quomodo enim vox ista nostra auribus omnium audientium singulis tota est et apud singulos tota est; nec tot sunt meæ voces quot vestræ aures, sed una vox multas aures implet non divisa, sed omnibus tota: sic cogitate Verbum Dci totum in cœlis, totum in terris, totum in Angelis, totum apud Patrem, totum apud Virginem, totum in æternitate, totum in carne, totum ad inferos, cum visitarct, totum in paradiso, quo latroncm transtulit. Hæc dixi de sono. De intellectu. Quid, si de intellectu aliquid dicam? quanto minus est quam Verbum Dei? Ecce enim sonum profcro; sed cum protulero, jam non revoco3, sed si volo audiri, alterum sonum profero, ct cum ipse transicrit, profero alterum, aut silentium consequetur: intellectum vero et profcro ad te, et teneo apud me;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
