# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.66-83

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 5.66 to 5.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.66

» a Deo tno: non habebis quictum cor. non habebn tranquillum animum, everteris cogitationibus Cui;;, irritaris adversus ipsum adversarium tuUm. Eicc tempus perdidisti. Qaanto ergo mclius est ut nummum amittas, et tempus redimas? Fratres mei, in causis vestris et in negotiis vestris, quando ad nos judicanda veniunt, si homini christiano dico ut pro tempore redimendo perdat aliquid suum; quanto majore cura et fiducia debeo dicere ut reddat alienum? Ambos enim christianos audio. Jam ille calumniosus, qui vult alteri facere causam (a), et tollere ab illo vel pro compositione, gaudet ad ista verba. Apostolus dixit 1, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Facio ergo calumniam christiano illi, velit nolit, dat mihi aliquid ut tempus redimat, quia episcopum audivit I. Dic mihi, si illi dicturus sum, Perde aliquid, ut sis otiosus; tibi non sum dicturus, Calumniose, perdite fili diaboli, quare res alienas auferre moliris? Causam non habes, et calumnia pienus cs. Si ergo illi dixero, Illi da aliquid, ut recedat a calumnia; tu ubi eris, qui habebis de calumnia pecuniam? Ille qui propter vitandam calumniam tempus a te redimit, hic tolerat dies malos: tu autem qui de calumniis pasceris, hic habebis dies malos, et post istos habiturus es in die judicii pejores. Sed hoc forte rides, quia pecuniam rapis. Ride, ride, et tontemne: ego erogem, veniet qui exigat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
