# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.72-105

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 5.72 to 5.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.72

et quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt, omnia illa, tanquam umbra ( Sap. v, 3, 8, 9). Erit enim ibi pænitentia, sed infructuosa: erit ibi poenitentia, sed dolorem habens, medicinam non habens. Nunc. est fructuosa pœnitentia, quando correctio libera. Poeniteat te ad vocem Scripturæ. Nam ad vocem prAesentis judicis, sine causa poenitebit te. Tunc jam ille sententiam dicturus est: et non erit quod reprehendas, quando sententiam dicturus est. Non enim tacuit ante sententiam. Non enim te distulit, nisi ut corrigeres te: quandoquidem latroni in cruce pendenti se mutare permisit. Tunc enim latro pendens cum Domino., credidit in Christum ( Luc. XXIII, 40-43), quando de illo discipuli titubaverunt. Contempserunt Judæi mortuos suscitantem, non contempsit latro secum iu cruce pendentem. Non est ergo quod in. fine dicatur Domino, Non me permisisti bene vivere; aut, dilationem correctionis non mihi dedisti; aut, non ostendisti quid appeterem, quid vitarem. CAPUT IV.- Videte qnia non tacet, videte quia differt, videte quia blandilnr, hortatur, minatur. Constituit vertrum in sublimitate; per totum mundum recitatur universo humano generi. Non est qui jam dicat, Nescivi, non audivi. Impletur quod dictum est in Psalmo, Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. xvm, 7). Modo ergo calor ejus in verbo ejus est: mutare modo a ealore ejus, et non defines sicut cera ab igne ejus. i. Judicii futuri fides tot aliis prædictionibus impletis firmatur. Martyrum sanguis, semen. Nam illud. fratres mci, venturum est aliquando, quod modo rident impii, quod modo contemnunt derisores, quod putant falso cantari; aliquando venturum est. Si non vencrunt tanta, quanta prædicta sunt I; desperemus et illud aliquando venturum: si autem omnia quæ de Ecclesia futura prænuntiata sunt, iam videmus exliilrita, et cæcorum etiam oculos feriunt; quid dubitamus etiam illa ventura?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
