Latin
5.73 to 5.83
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.73-83
Unproofread scanNot analysed yet
et invenis quod audisti, ct non perdo quod dixi. Videte quam vcra sint, et latetur cor quærentium Dominum. Dominus eniin ipsa principalis veritas cst. Intellectus ergo manens in cordc mco migrat ad tuum, nee deserit mcum. Verumtamen cnm intellectus inest cordi meo, et volo ut insit etiam cordi tuo, quæro qua ad te trauscat quasi vehiculum sonum; et assumo sonum, et quasi impono intellectum 1, et profero, et produco, et doceo et non amitto. Si potuit boc facere intellectus mcusde voce mca, non potuit Verbum Dei de carne sua 2? Ecce enim Verbum Dei Deus apud Deum, sapicntia Dci manens incommutabiliter apud Patrem, ut procederet ad nos, carnem quasi sonum quaesivit, cique se inseruit, et ad nos processit, et a Patre non recessit. Intelligite, sapite hoc quod audistis, quantum sit et quale cogitate, et de Deo majora sentite. Vincit inc omnem lucem, vincit omnem sonum, vincit omnem intellectum. Desiderandus est, et ad cum charitate inhiandum est, ut tætetur tor quærentium Dominum.