# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.8

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.8

Jacob et bencdictus et claudicans. Pars arida Jacob Christianos malos significat; ut in ipso Jacob et benedictio sit, et claudicatio. Benedictus est ex parte bene viventium, claudicat ex parte male viventium. Sed adhuc in uno homine est utrumque: erit autem diremptio et discretio postea; quod optat in Psalmo Ecclesia, dicens: Judicate, Dcus,et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Ila sane, quia dicit Evangelium, Si scandalizaverit te pes tuus, abscinde eum et projice aba te. Expedit enim tibi unum pedem habentem intrare in regnum Dei, quam cum duobus pedibus ire in ignem æternuni (Matth. XVIII, 8). Isti ergo mali præseindi habent in fine. Modo clauda est Ecclesia, unum pedem fortiter ponit, alterum invalidum habet. Paganos attendite, fraires. Inveniunt aliquando Christianos bonos, servientes Deo, et admirantur, et adducuntur, et credunt. Aliquando attendunt male viventes, et dicunt: Ecce Christiani! Sed isti male viventes ad latitudinem pertinent femoris Jacob tacti, qui aruit 1. Tactus autem Domini, manus est Domini corripiens et vivificans. Idco ex parte benedicitur, et ex parte arescit. Et istos male viventes in Ecclesia ostendit Dominus; quia inde est quod scriptum est in Evangelio, qnia cum crevisset herba, apparuerunt zizania: quia cum coeperint homines prolicere, tunc incipiunt malos sentire. Hæc nota sunt vobis, ex dono Dei efficitur ut cognoscantur. Sed modo toleranda sunt zizania usque ad finem messis, ne Corte eradicando zizania, eradicetur simul et triticum (Id. XIII,26, 29, 50). Veniet autem tempus ut exaudiatur Ecclesia dicens, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: cum Dominus venerit in claritate sua cum Angelis sanctis, et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit cos, sicut pastor segregat oves ab hædis: et ponentur justi ad dexteram, hædi autem ad sinistram: et illis dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; Illis autem, Ite in ignem ceternum, qui præparatus eat diabolo et angelis ejus (Id. xxv, 31-41).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
