# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.11

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.11

Utilitas hæreticorum. Utilitas per Judam proditorem. Illi ergo quid dicunt? Si invenero, inquit, mendacium, totum ccr:c non credis. Inveni, videamus. Numero generationes. Illi enim per calumnias suas ad id nos invitant, et adducunt. Si pie vivamus, si Christum credamus, si non de nido ante tempus cupiamus volare, ad id nos adducunt, ut mysteria cognoscamus. Intendat itaque Sanctitas vestra utilitatem hæreticorum; et uiiliiatem quidem secundum Deum, ctiam malis bene utentem. Secundum ipsos vero hoc redditur, quod voluerunt 1; non hoc quod de ipsis Deus bene facit. Sicut de Juda quantum boni fecit? Passione Domini salva: factae sunt gentes. Sed ut paterctur Dominus, Judas eum tradidit. Deus ergo et gentes liberat passo Fi!io,ct Judam punit pro scelere suo. Sacramenta enim quæ illic latent, nemo discuterct, simpliciore contentus fide; et ideo neino inveniret, quia nemo discuteret, nisi pulsantibus calumniatoribus. Cum enim hæretici calumniantur, parvuli perturbantur: cum perturbantur, inquirunt: inquisitio ( corum, quasi percussio cst de capite in ubera matris, ut tantum manent, quantum parvulis sat est. Illi turbati quærunt; qui autem norunt ct didicerunt, quia scrutati sunt, et aperuit illis puisantibus Deus, apcriunt ct ipsi turbatis. Et sic fit uL illi sint utiles ad inveniendam veritatem, dum calumniantur ad seducendum in errorem. Negligentius enim veritas quæreretur,simendaces adversarios non haberet. Oportet enim, inquit, et hæreses esse. Et quasi quæreremus causam, subjecit statim, Ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19). CAPUT VIII. — 12. Generationes ter quatuordecim apud Matthæum inveniuntur, Jechonia bia numerato. Quid ergo ilii dicuut? Ecce Matthæus numerat generationes, et dicit ab Abraham usque ad David esse quatuordecim, ct a David usque ad transmigrationem Babylonis quatuordecim, et a transmigratione in Babyloniam usque ad Christum quatuordecim. Duc in se ter quatuordecim, fiunt quadraginta duo. Numerant autem, et inveniunt quadraginta ct unam generationem, et movent calumniam, et irridentes insultant. Quid sibi ergo vult, cum dicatur in Evangelio ter esse quatuordecim, tamen omnes numeratæ inveniuntur non quadraginta dux, sed quadraginta et una?Sine duhio magnum sacramentum est. Et gaudemus gratias agentes Domino, quia et per occasionem calumniantium invenimus aliquid quod quanto magis tegebatur quærendum, tanto magis delectet inventum. Sicut enim prælocuti sumus, edimus spectaculum menlium. Ab Abraham igitur usque ad David, quatuordecim sunt. Inde incipit numcrus a Salomone: David euim genuit Salomonem. Incipit autem numerus a Salomone, et pervenit ad Jechoniam, qui eum viveret facta est transmigratio in Bahyloniam; cl sunt aliæ quatuordecim generationes, annumerato Salomone a capite alterius intervalli, annumerato ctiam Jechonia, ad quem clauditur ipse numerus, ut impleantur quatuordecim. Tertium vero intervallum ab ipso Jechonia incipit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
