# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.17.1-29

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 51.17.1 to 51.17.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.17.1

Joseph pater Christi a Maria dictus, quomodo. Christus non se negat filium Joseph. Attendite quemndmodum. Cum esset duodecim annorum Dominus Jesus Christus secundum hominem, qui secundum Deum est ante tempora ct siue tempore, rcmansit ab cis in templo, et disputabat cum senioribus, et admirabantur supcr doctrina ejus. Illi autem redeuntes de Jerosolymis quæsierunt illum in comitatu suo, inter eos scilicet qui secum ambulabant; et non eum invenientes, turbati redierunt Jerosolymam, eumque disputantem in templo cum senioribus invenerunt, cuin esset, ut dixi, annorum duodecim. Sed quid mirum? Verbum Dei nunquam tacet: sed non semper auditur. Invenitur ergo in templo, ct dicit ci mater ejus: Quid nobis fecisti sic? Pater tuus ct eyo dolentes quærebamus te. Et ille: Non sciebatis quia oporte: me in his esse quæ Patris mei sunt (Luc. n, 42-49)? Hoc propterca dixit, quia Filius Dei crat in templo Dci. Templum enim illud non erat Joseph, sed Dei. Ecce, inquit aliquis, non se concessit esse filium Jjseph. Attendite aliquanto patientius, fratres, propter angustias temporis, ut sermoni sufficiant. Cum dixisset Maria, Pater tuus et ego dolentes quærebamus le: ille respondit, Non sciebatis quia iti his oportet me esse quæ Patris mei sunt? Non enim sic se volebat esse filium illorum, ut non intelligeretur Filius Dei. Filius enim Dei, semper Filius Dei, creans illos ipsos. Filius autem hominis ex tempore, natus de virgine sinc semine maritali, parentem tamen habebat utrumque. Unde hoc probamus? Jam dixit Mad;., Pater tuus et ego dolentes quærebamus te. CAPUT XI. — 18. Mariæ modetlia et humilitas imitanda feminis. Maria virgo et mulier dicta. Symbolum fidA. Primo non est prætermittenda, fratres, maxime propter disciplinam feminarum, sororum nostrarum, lam sancta modestia virginis Mariae. Christum peperetat, angelus ad eam venerat, et dixerat ei, Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
