Latin
51.2.109 to 51.2.139
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.2.109-139
Unproofread scanNot analysed yet
Respondent cnim, et dicunt: Noli nos auctoritate orbis terrarum premere; ipsam Scripturam consideremus. Noli populariter agere: multitudo tibi seducta favet. Pr:mo hic respondeo: Multitudo seducta mihi favet? Hæc multitudo, paucitas fuit. Undc crevit haec multitudo quæ in istis incrementis tanto ante nuntiata est? Non enim crescere visa est, quæ non est praevisa. Non dico, Paucitas erat: unus erat Abraham. Considerate, fratres, unus erat Abraham per totum mundum illo tempore, per totum orbem terrarum inter omnes homines, inter omnes gentes, cui homini dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quod credidit unus de sua singularitate, exhibitum cst multis de seminis multitudine. Tunc non videbatur, et credebatur; nunc videtur, et impugnatur: ct quod uni tunc dicobatur et ab uno credebatur; nunc oppugnatur a paucis, quando exhibetur in multis. Ille qui discipulos suos fccit piscatores hominum, intra retia sua omne genus auctoritatis inclusit. Si multitudini credendum est; quid copinsius Ecclesia toto orbe diffusa? Si divitibus credendum est; attendant quot divites cepit: si pauperibus credendum est, attendant pauperum millia: si nobilibus; intus est jam pene tota nobilitas: si regibus; videant omnes subditos Christo: si eloquentioribus, doctioribus, prudentioribus; intueantur quanti oratores; quanti -periti, quanti philosophi hujus mundi ab illis piscatoribus irretiti sint, ut ad salutem de profundo attraherentur; cogitantes eum qui magnum malum animae humanae, id est, superbiam, suae humilitatis exemplo sanare descendens v infirma mundi elegit, ut confunderet fortia; et stalLa hujus mundi elegit, ut confunderet sapicntes; non qui essent, sed qui esse viderentur: ei ignobilia hujus mundi elegit, et ea quae non sunt, ut ca quæ sunt evacuaret (I Cor. i, 27). CAPUT I V. —5. Dissonantia Evangeliorum nulla esse secure creditur, donec intelligatur. Utilitas secreti.