Latin
51.2.169 to 51.2.176
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.2.169-176
Unproofread scanNot analysed yet
addebam, ut clauderetur. Superbus enim audebam quærere, quod nisi humilis non potest invenire. Quanto vos beatiores estis modo! quam securi discitis, quam tuti 1, quicumque adhuc parvuli estis in nido fidei, et spiritualem escam accipitis! Ego autem miser, cum me ad volandum idoneum putarem, rcliqut nidum; et prius cecidi, quam volarem. Sed Dominus misericors me, a transeuntibus ne conculcarer et morerer, levavit, et in nido reposuit. Hæc enim me perturbaverunt, quae modo vobis securus in nomine Domini et propono, et expono.