# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.2.81-108

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 51.2.81 to 51.2.108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.2.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.2.81

Nam revera, fratres, ct nos fatemur, quod si vellet Dominus sic fieri homo, ut non ex femina nasceretur, erat utiquc facile Majestati. Quomodo enim potuit ex femina sine viro; sic posset nec per feu.;. nam nasci. Sed hoc nobis ostendit, ut scilicet in nullo sexu de se desperaret humanamcrcatura. Sexus euim humanus marium cst et feminarum. Si ergo vir existens, quod utique esse deberet, non nasceretur ex femina; desperarent de se feminae, memores primi peccati sui, quia per feminam deceptus est primus homo; et omnino nullam se spem habere in Christo arbitrarentur. Venit ergo vir sexum præeligere virilem, et natus ex femina sexum consolari femineum, tanquam alloquens et dicens: Ut noveritis quod non Dei creatura mala est, sed voluptas prava pervertit eam, in principio cum feci hominem, masculum et feminam feci. Non creaturam damno, quam i feci. Ecce natus sum vir, ecce natus ex femina. Non ergo creaturam damno, quam feci; sed peccata, quæ non feci. Uterque seius videat honorem suum, et uterque confiteatur iniquitatem suam, et uterque speret salutem. Decipiendo homini propinatum est venenum per feminam: reparando homini propinetur salus per feminam. Compenset femina decepti per se hominis peccatum, generando Christum. Inde et resurgentem Deum priores feminae Apostolis nuntiarunt. Nuntiavit viro suo mortem femina in paradiso: nuntiaverunt et feminæ salutem viris in Ecclesia. Resurrectionem Christi Apostoli erant gentibus nunliaturi: Apostolis feminae nuntiarunt. Nemo ergo calumnietur Christo nato ex femina, de quo sexu Liberator maculari non posset, et quem sexum Creator commendare deberet. CAPUT III. — 4. Evangelii fides toto orbe recepta.. Sed, inquiunt, quomodo credituri sumus natum ex femina Christum? Respondeam: Ex Evangelio. quod prædicatum est et prædicatur uni verso orbi terrarum. Sed rei jam creditae per omnem terram quæstionem conantur ingerere cæci, excaecare alios affectantes, et non videntes quod videndum est, dum convellere conantur quod credendum est.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
