Latin
51.22.106 to 51.22.117
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.22.106-117
Unproofread scanNot analysed yet
perat filium? Absit ut hoc sentiat castitas Christiana, quod nec Judaica sentiebat. Diligite uxores vestras, sed caste diligite. Usque ad eum modum carnale opus expetite, ut filios procrectis. Et quia non aliter potestis haberc filios, ad illud cum dolore descendite. Pœna est enim illius Adam, de quo exorti snmus. Non extollamur de pœna nostra. Pœna est illius qni merit mortaliter gignere; qnia peccato mortalis effectus est. Ipsam pœnam non subtraxit Deus; ut meminissot homo unde revocatur, et quo vocatur; et quæreret illum amplexum, uhi nulla potest esse corruptio.