# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.22.29-53

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 51.22.29 to 51.22.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.22.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.22.29

ne continendo a vobis invicem, in adulteria corruatis. Ne vos tentet Satanas, propter intemperantiam vestram. Et ne forte quod permittebat jubere videretur (aliud est enim jubcre virtuti, aliud permittere infirmitati), statim subjunxit, Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium. Nam vellem omnes homines esae sicut me ipsum (I Cor. VII, 5-7). Tanquam diceret: Non impero ut faciatis; sed ignosco si feceritis. CAPUT XIV. — 23. Duobus sustentaculis constat genus humanum. Ergo, fratres mei, intendite. Qui liberorum procreandorum causa habent uxores magni viri, quales fuisse Patres legimus, et multis documentis invenimus, clamantibus omnino sine dubitatione paginis sanctis: si qui ergo viri propter crcationem tantummodo liberorum uxores habent, si cis posset præstari ut haberent filios sine concubitu; nonne inefiabili gaudio tantum beneficium amplecterentur? nonne cum ingenti lætitia susciperent? Duo sunt enim opera carnalia, quibus constat genus humanum: in quæ duo opera prudentes et sancti cx officio descendunt; imprudentes autem in ca per cupiditatem ruunt. Aliud cst enim ad aliquid officio descendere, aliud in aliquid per cupiditatem cadere. Quæ sunt ista, quibus constat genus humanum? In nobis ipsis primum est, qnod pertinet ad sumenda alimenta (quæ utique non possunt sinc aliqua per carncm delectatione sumi), manducare et bibere: si non feceris, morieris. Huc ergo uno sustentaculo stat genus humanum, pro modo naturae suæ, manducandi ct bibendi. Sed per hoc sustentaculum sustentantur homines quod ad se ipsos attinet: successioni autem non consulunt manducando ct bibendo; sed uxores ducendo. Sic enim constat genus humanum, primo ut vivant homines: sed quia diligentia quantalibet corpori ailhibita non possunt utique semper vivere; consequens provisio est, ut nascentes succedant morientibus. Quia ita cst genus humanum, sicut scriptum est, quomodo folia in arborc: sed in arbore olea, vel lauro, vel aliqua hujusmodi, quæ nunquam sine coma est;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
