# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.26.1-23

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 51.26.1 to 51.26.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.1

Dignitas virginalis coepit a matre Domini. Joseph quomodo vere pater Christi. Adoptio filiorum. Filii naturales et filii conjugales. In illo ergo populo quia oportebat ficri abundantem propagationem usque ad Chris' tum, per numerositatem plebis in qua præfigurarentur omnia quæ præfiguranda crant Ecclesiae documenta, habebant officium ducendarum uxorum per quas populus cresceret, in quo populo prasignaretur Ecclesia. CAPUT XVI. — At ubi natus cst ipse Rex omnium gentium, caepit dignitas virginalis a Matre Domini, quæ et filium habere meruit, ct corrumpi non meruit. Sicut ergo erat illud conjugium, et sine ulla corruptionc conjugium: sic quod caste uxor peperit, cur non caste maritus acciperet? Sicut enim caste conjux illa, sic ille caste maritus: et sicut illa caste mater, sic ille caste pater. Qui ergo dicit, Non debuit dici pater, quit. non sic genuerat filium; libidinem quærit in procreandis filiis, non charitatis affectum. Melius ille, quod alius carne implere desiderat, animo implebat. Nam et qui adoptant filios, castius eos corde gignunt, quos carne non possunt. Vidcte, fratres, videte jura adoptionis, quomodo fit homo filius cujus semine natus non cst; ut plus in eo juris habcat voluntas adoplantis, quam natura gignentis. Ita ergo non solum debuit esse pater Joseph, sed maxime debuit. Nam et de feminis quæ uxores non sunt, generant homines Ii- Hos, et dicuntur filii naturales; et præponuntur eis filii conjugales. Quantum pertinet ad opus carnis, aequaliter nati sunt: unde isti præponuntur, nisi quia castior est uxoris charitas, de qua libcri procreantur? Non illic attenditur commixtio carnis, quæ in utraque femina par est. Ubi vincit uxor, nisi affectu fidei, affectu conjugii, affectu sincerioris castiorisque charitatis? Si ergo posset de uxore quisquam sine concubitu suscipere filios, non tanto debuit lætius, quanto est illa castior, quam diligit amplius?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
