Latin
51.26.182 to 51.26.201
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.26.182-201
Unproofread scanNot analysed yet
XIX, 8), et ab ipso Mediatore Domino nostro Jesu Chr isto (Matth. IV, 2): quia in hoc tc:npore necessaria est a corporalibus illecebris continentia. Quadraginta quoque annos in eremo populus peregrinatus cst (Num. XXXII, 13): quadraginta diebus diluvium factum est (Cen. VII, 4). Quadraginta dies post resurrectionem Dominus cum discipulis conversatus est, persuadens eis rcsuscilati corporis veritatem (Act. I, 5): ubi significavit in hac vita, qua peregrinamur a Domino, quod numerus quadragenarius, sicut dictum est, mystice insinuat necessariam nobis memoriam Dominici Corporis, quam in Ecclesia facimus, donec veniat (I Cor. XI, 26). Ad hanc ergo vitam quoniam descendit Dominus noster, et Verbum caro factum est, ut traderetur propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram (Rom. iv, 25); quadragenarium numerum Matthaeus seculus est: ut nna generatio quae ibi excedit quadragenarium numerom, vel non impediat, sicuti triginta illi anni non impediunt quadringentorum perfectionem; vel hoc etiam ipsa significct, quia ipse Dominus quo juncto fiunt quadraginta unum, ita descendit ad hanc vitam portaturus peccata nostra, ut tamen ab hac vita, propria et singulari excellentia, qua ita homo est ut etiain Deus sit, inveniatur exceptus. De hoc enim solo dicitur, qnod de nullo homine sancto, quantalibet sapientia justitiaque perfecto, dici potuit aut poterit: Verbum caro factum eat (Joan. I, 14). CAPUT XXIII. —33. Cur generationes septuaginta septem numerat Lucas. Lucas autcm qui ex baptismo Dominii per generationes ascendit, sepluagcnarium et septimum numerum complet, incipiens ab ipso Domino nostro Jesu Christo per Joseph ascendere, ct perveniens ad Deum per Adam: id est, quia in hoc numcro abolitio significatur omnium peccatorum, quæ fit in Baptismo, non quia ipsi Domino erat quod in baptismo dimitteretur; sed quia sua lauluilitate quid nobis esset utile commendavit. Et quamvis esset illud baptismum Joannis;