# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.26.24-49

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 51.26.24 to 51.26.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.24

CAPUT XVII. — 27. Duo patres Joseph ad conciliandos Matthæum et Lucam recte admittuntur. Hinc jam eliam illud videte passe fieri ut unus homo non solum duos filios habeat, sed ct duos patres. Nominata enim adoptione, occurrat cogitationibus vestris posse fieri. Dicitur enim, Duos filios potest habere homo, duos autem patres non potest. Imo invenitur posse habere etiam duos patres; si unus scmine genuit, alius dilectione adoptavit. Si ergo possunt uni homini esse duo patres, potuit et Joseph duos patres habere, ab altero generari, ab altero adoptari. Quod si potuit, quid calumniantur illi, qui dicunt alias gencrationcs secutum esse Matthæum, alias Lucam? Et revera invenimus, quod alias seculus est ille, alias ille. Nam Matthæus Jacob patrem dixit Joseph: Lucas autem Heli. Et potest quidem videri unus homo, cujus filius erat Joseph, habuisse duo nomina. Sed quod avos et proavos et alios superius progeneratores diversos enumcrant, inque ipso numero plures alius, alius pauciores; manifeste ostenditnr habuisse duos patres Josepb.Jam remota quæstionis calumnia, quia fieri posse manifesta ratio demonstravit, alium putrem esse qui genuit, alium qui adoptavit; dnobus patribus consii-. tutis, nan est mirum si avi et proavi et cæteri parentes sursum versus a diversis patribus diversi nuincrentur. CAPUT XVIII. — 28. Adoptio in sacris Litteris. Antiquorum cum ancillis concubitus quomodo sine adulterio. Nec vobis videatur jus adoptionis a Scripturis nostris alienum, et quasi in consuctudine humanarum legum animadversum, illi auctoritati divino; rum Librorum non posse congruere. Antiqua enim res est, et in ipsis eloquiis ecclesiasticis usitata, ut non sola origo seminis generct filium, sed et gratia voluntatis. Nam et mulieres de seminc virorum suorum ex ancillis natos, si ipsae non pepererant, filios adoptabant; quin etiam ut eis gignerentur, maritis imperabant: sicut Sara (Gen.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
