Latin
51.26.50 to 51.26.72
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.26.50-72
Unproofread scanNot analysed yet
xvi, 1-4), sicut Rachel, sicut Lia (ld. XXX, 1-9). In quo oflicio viri adulterium non committebant: quia uxoribus in ea re, quæ ad conjugale debitum pertinet, obediebant; secundum id quod dicit Apostolus, Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VII, 4). Moyses etiam natus ex Hebræa matre, et expositus, a filia Pharaonis est adoptatus (Exod. n). Non erant quidem ipsæ juris formulae quoe sunt modo: sed arbitrium voluntatis pro norma Icgis habebatur; sicut et alio loco dicit Apostolus, Quia gentes legem non habentes, naturaliter quæ legis sunt faciunt (Rom. II, 14). Si aulcm feminis licebat eos filios facere, quos non ipsae pepererant; cur non et viris, quos non ipsi genuerant ex semine carnali, sed ex dilectione adoptandi? Nam et ipsum Jacob patriarcham tantorum filiorum patrem, legimus tamen sibi filios fecisse nepotes suos, filios Joseph, ita dicentem: Isti duo mihi erunt, et accipient terram cum fratribus suis; quos alios genueris tibi sint (Gen. XLVIII, 5, 6). Nisi forte quis dixerit ipsum adoptionis verbum, non inveniri in Scripturis sanctis. Quasi vero qniilquam interest quo vocabulo appelletar, cnm res ipsa sit, ut habeat filium mulier, quem carne non peperit; aut aliqucm vir, quem carne non gennit. Et me quidem non repugnante non vocet adoptatum Joseph, dummodo concedat eum filium esse potuisse etiam ejus de cujus carne non erat natus. Qoanquam Paulus apostolus etiam adoptionis nomen assidoe commemoret, et in magno sacramento. Nam cum Dominam nostrum Jcsum Christum uuicum Dei Filium Scriptura testetur, fratres et cohæredes quos babere dignatus est, adoptione quadam divinae gratiae fieri dicit. Cum autem venit. inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege;