# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.26.73-94

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 51.26.73 to 51.26.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.73

ut eos qui sub lege erant redimeret, III adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4 et 5). Et alio loco: In nobismetipsis, inquit, ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 25). Rursus et de Judæis cum diceret: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitæ: quorum est, inquit, adoptio, et gloria, et Testamentum, et Legis constitutio; quorum patres, ct ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula (Id. IX, 3-5). Ubi ostendit vetustum apud Judaeos fuisse vel nomen adoptionis, vel ipsam rem; sic ut Testamentum et Legis constitutio, quæ simul commemorat. CAPUT XIX. — 29. Filii proprio quodam modo apud Judæos. Generationes Domini varie ab Evangelistis sine mendacio numeratæ. Huc accedit, quia erat alius modus proprius Judæorum, quo ficret aliquis filius ejus de quo non esset carnaliter natus I'ropinqui enim propinquorum suorum sine lihcris defunctorum ducebant uxores, ut semen defuncti suscitarent ( Deut. xxv, 5, 6; Matth. XXII, 24). Ita ille qui nascebatur, et illius erat filius de quo nascebatur, ct illius in cujus successione nascebatur. Hæc dicta sunt, ne quisquam existimans fieri non posse, ut recte unius hominis duo patres commemorentur, quemlibet Evangelistarum qui generationes Domini narraverunt, sacrilega calumnia quasi de mendacio criminandum putet: præsertim cum ipsis eorum verbis nos videamus admonitos. Matthæus quippe, qui cum patrem commemorare intelligitur, a quo genitus cst Joseph, ita generationes enumerat, Ille genuit illum, ut ad hoc pervenire possit quod ait in fine, Jaeob genuit Joseph. Lucas vero, quia non proprie dicitur genilus, qui vel adoptione efficitur filius, vel in successione mortui ex ilia quae uxor cjus fuit nascitur, non dixit, Heli gcnuil Joseph; aut, Joseph quem gcnuit Heli: sed, qui fuit, inquit, filius Heli (Luc.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
