Latin
51.26.95 to 51.26.129
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.26.95-129
Unproofread scanNot analysed yet
III, 23); sive adoptando, sive a propinquo genitus in mortui successione nascendo. CAPUT XX. —50. Quare per Joseph numerantur, non per Mariam. Jam vero illud quia movere non debet, quare per Joseph. et non per Mariam generationes numerentur, satis dictum est: quia sicut illa. sine carnali concupiscentia mater, sic ille sine carnali commixtione patcr. Per illum ergo descendant, et per illum ascendant generationes. Nec eum propterea separemus, qnia defuit carnalis concupiscentia. Major puritas confirmet paternitatem: ne ipsa sancta Maria nos reprehendat. Illa enim nomcn suum præ poncre noluit marito suo; scd dixit, Pater tuus et ego dolentes quærebamus te (Luc. II, 48). Non ergo faciant perversi murmuratores, quod conjux casta. non fecit. Numeremus ergo per Joseph: quia sicut caste maritus, sic caste pater est. Sed praponamus virum feminæ ordine naturae et legis Dei. Nam si remoto illo illam constituamus 1; dicit Hie. et recto dicit, Quare me separastis? Quare non per me generationes vel ascendunt, vel descendunt? An dicitur ei, Quia non tu genuisti opere carnis tuæ? Sed respondebit, Numquid et illa opere carnis suae peperit? Quod Spiritus sanctus operatus est, utrisque operatus est. Cum esset, inquit, homo justus. Justus ergo vir, justa femina. Spiritus sanctus in amborum justitia requiescens, ambobus filium dedit. Sed in eo sexu quem parere dccehat, operatus esi hoc, quod etiam ]marito nasceretur. Itaque ambobus dicit angelus ut pucro nomcn in ponant; ubi parentum declaratur auctoritas. Nnm ct Zacharias cum adhuc mutus esset, filio nato mater nomen imponebat. Et cum illi qui aderant innuerent patri quid eum vellet vocari, acceptis pugillaribus hoc scripsit, quod illa jam dixerat (Id. I, 60-63). Dicitur et Mariæ, Ecce concipies filium, et vocabis nomen ejus Jesum (Ibid. ,31): dicitur etiam ad Joseph, Joseph fili David, ne metueris accipere Mariam conjugem tuam.