Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 51
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.8
Unproofread scanNot analysed yet
Generationes ab Abraham usque ad Christum. Cui rei fideliter enarrata? ,istam calumniam primam movent, quia sequitur idem Matthaeus, et dicit: Omnes generationes ab Abraham usque ad David, generutiones quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generutiones quatuordecim: it a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. Deinde subjecit, ut narraret quomodo natus est Christus de Maria virgine, subjungens, et dicens: Christi autem generatio sic erat. Etenim ordine parentum enumeravit quare dicatur Christus filius David, filius Abraham. CAPUT VI. —Quomodo autem natus sit, et hiter homines apparuerit, narrari jam debet; et consequens est ipsa narratio, per quam credimus Dominum nostrum Jesum Christum non solum natum de Deo sempiterno, coæternum ei qui genuit ante omnia tempora, ante omnem creaturam, per quem facta sunt omnia; sed etiam jam natum de Spiritu sancto ex virsine Maria, quod pariter confitemur. Reminiscimini enim et nostis (Catholicis quippe loquor fratribus meis) hanc esse fidem nostram, hoc nos profiteri et cnfiteri. Pro ista fide interfecta sunt millia martyrum, toto orbe terrarum.