Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 52
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 52.13
Unproofread scanNot analysed yet
Idem de Christi resurrectione probatur. Videamus Filium quidem, non Patrem, resurgentem, sed resurrectionem Filii et Patrem et Filium facienlem. Operetur Pater resurrectionem Filii. Propter hoc enim exaltavit cum, et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 9). Resuscitavit ergo Pater Filium, exaltando eum et excitando eum a mortuis. Numquid et Filius resuscitavit semetipsum? Resuscitavit plane. In figura sui corporis de templo dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19). Postremo sicut ad passionem pertinet aniniam ponere, sic ad resurrectionem animam iterum sumere: vidcamus si Filius quidem ammam suam posuit, et ei animam suam Pater reddidit, non ipse sibi. Pater enim quia reddidit, manifestum est, Inde enim Psalmus dicit, Et resuscita me, et reddam illis (Psal. XL, 11). Sed quia ct Filius animam suam sibi reddidit, quid a nobis exspectatis? Ipse dicat: Potestatem habeo ponendi animam meam. Nondum dixi quod promisi. Ponendi dixi: sed jam clamatis 1, quia prævolalis. Eruditi quippe in schola magistri cœlestis, tanquam lcciioncs intente audientes, pic reddentes, quid scqualur non ignoratis. Potestatem, inquit, Iubeo potiendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a tile, et iterum sumo eam (Joan. x, 48). CAPUT V. —14. Replicatio doctrinæ explicatæ. Exsolvimus qua: promisimus: propositiones nostras firmissimis, ut arbitror, testimoniorum documentis probavimus. Tenete quod audistis. Breviter replico, et rem utilissimam, quantum existimo, mentibus vestris collocandam commendo. Pater non est natus de virgine: nativitatem tamen istam Filii et Pater et Filius operatus est ex virgine. Pater non est passus in cruce: passionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Non resurrexit Pater a mortuis: resurrectionem tamen Filiiet Pater et Filius operatusest. Habetis personarum distinctionem, et operationis inseparabilitatem. Non ergo dicamus aliquid Patrem operari sine Filio, aliquid Filium sine Patre. An forte miracula quæ fecit Jesus, movent vos, ne forte aliqua ipse fecerit, quae non fecit Pater? Et ubi est, Pater autem in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10)? Hæc quæ diximus plana crant, tantum dicenda erant: non laborandum ut intelligerentur, sed curandum ut commemorarentur.