# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 52.17.1-33

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 52.17.1 to 52.17.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/52.17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/52.17.1

Jn nobis quaerenda Dei similitudo. Videamus ergo, ne forte in creatura inveniamus aliquid, ubi probemus aliqua tria et separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. Quo ibimus? Ad coelum ut de sole et luna et sideribus disputemus? Ad terram, ut forte de frutetis, de arboribus, de animalibus terram implentibus? An de ipso coelo, an de ipsa terra, quae continent omnia quai sum in cœlo ct in terra? Quamdiu homo circuis creaturam? Ad te rcdi, te viae, te inspice, te discute. In creatura quæris aliqua tria ct separatim demonstranda, et inseparabiliter operantia: si in creatur:. quæris, in te prius quære. Non enim tu non es creatura. Similitudinem quæris. Quæsiturus es in pecore? De Deo cnim loquebaris, cum quæreres quandam similitudinem. De Trinitate ineffabilis Majeslatis loqueharis; et quia dcfecisti in divinis, tuamque infirmitatem debita humilitate confessus es, ad humana venisti; ibi discute. Quæris jn pecore, quæris in sole, jn stella? Quid enim horum factum est a I imaginem ct similitudinem Dei? Prorsus familiarius et melius aliquid horum quæris in te. Hominem euim Deus fecit ad imaginem ct siinilitudincm suam. In te quære, ne forte imago Trinitatis habeat aliquod vestigium Trinitatis. Et quæ? Imago facta longe distans: simililudo tamen ct imago longc distans, non quomodo imago Filius hoc qnod Patcr. Aliter enim imago in filio, aliter in speculo. Multum ditat. In filio imago luca, tu ipse es. Hoc est enim filius quod tu naLura. Substantia hoc quod tu, persona alius quam tu. Non ergo bomo imago tanquam unigcnitus Filius, sod ad imagincm quamdam et quamdam similitudinem factus. Quaerat in se aliquid, si possit invenire, et tria quaEdam quæ separabiliter pronuntientur1, inseparabiliter operentur. Quacram, quærite mecum. Non ego in vobis 2, sed vos in vobis, ct ego in me.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
