# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 52.17.34-70

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 52.17.34 to 52.17.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/52.17.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/52.17.34

Quæramus communiter, et communem naturam atque substanliam communiter pertractemus. CAPUT VII. — 18. Anima nostra ad imaginem Dei facta. Vide, o bomo, adverte si verum est quod dico. llabesne corpus, habes carnem? lIabeo, inquis. Nam unde est, unde in loco sum, undc de loco in lucum moveor? Unde verba loquentis audio, nisi per aurem carnis? Unde os loquentis vidco, nisi per oculos carnis? Habes, constat, nec diu satagendum est de re manifesta. Vide aliquid aliud, vide quod operatur per carnem. Audis enim aure, sed non ab aure audis. Alius est intus qui audit per aurem. Vides per oculum, ipsum intuere. An domum agnovisti, habitatorem neglexisti? Numquidnam videt oculus par se ipsum? Nonne alius est qui videt per oculum? Non dico, Non videt oculys mortui, de quo constat corpore habitatorem abscessisse: sed oculuş de re alia cogitantis, non videt faciem præsentis. Respice crgo interiorem hominem tuumlUi cuim magis aliqua similitudo quærenda est quorumdam trium separatim demomstratorum, inseparabiliter operantium. Quid habet mens tua? Foite si quæram, multa invenio: sed aliquid proximum est, quod facilius intelligitur. Quid habet anima tua? Intus commemora, recole a. Nop euim qnod dicturis sum, id posco ut credatur mihi: noli acceptare, si in te non juveneris, Intuere ergo, sed priæo quod exciderat, vidcamas, si homo non Filii tantum imago cst, aut Patris tantum imago est, sed Patris ct Filii; et utique jam consequenter ct Spiritus sancti. Gencsis loquitur: Faciamus, inquil., hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gcn. 1,26). Non ergo facit i'atcr sinc Filio, lice Filius sinc Patrc. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Faciamus; nou, Faciam; aut, fac; aut, faciat ille: sed, faciamus ad imaginem; non, Tuam; aut, meam; sed, ad nostram-

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
